라틴어 문장 검색

Attamen quod in Ecclesia communicatur, quod per eius viventem Traditionem transmittitur, nova lux est quae ex occursu cum Deo vivo exoritur, lux quae personam in penetralibus tangit, in corde, eius mentem, voluntatem et affectus implicans, eam aperiens ad vividas relationes in communione cum Deo aliisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:3)
In iis communicatur memoria incarnata, cum locis et temporibus vitae coniuncta, quocumque sensu consociata;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:6)
In ipsa christianus eandem spiritalem Christi experientiam communicare discit et Christi oculis videre incipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 85:3)
Circum quidem illa ex traditione composita est catechesis Ecclesiae, addito Catechismo Catholicae Ecclesiae, quod validum est instrumentum huius communitarii actus per quem Ecclesia totam fidei doctrinam communicat, « omne quod ipsa est, omne quod credit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 87:3)
Omnes fidei articuli respiciunt Eum, viae sunt ut cognoscatur eius esse et agere, quocirca unitatem habent superiorem qualibet alia, quam mente nostra effingere possumus, unitatem habent quae divitiis nos auget, quoniam nobiscum se communicat nosque unum efficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 90:3)
Fides insuper una est, quia ad unum Dominum se vertit, ad vitam Iesu, ad specificam eius historiam, quam nobiscum communicat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:1)
Cum Christus convenitur, cum eius amor prehendit ac dirigit, exsistentiae prospectus dilatatur, firma eidem spes donatur, quae non decipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:7)
Patris inexhauribilis amor nobiscum communicatur in Iesu etiam per fratris praesentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:9)
In Christo ipse Deus nobiscum hanc viam communicare voluit et nobis suum porrigere contuitum ut in ea lumen videamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:8)
distantes regione plagae divisaque ponto litora conveniunt nunc per vadimonia ad unum et commune forum, nunc per commercia et artes ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra externi ad ius conubii;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2213)
omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona, virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Regnum David2)
dissona discretum retinent si numina caelum, convenit et nebulis et fontibus et reboanti oceano et silvis et collibus et speluncis, fluminibus, ventis, fornacibus atque metallis assignare Deos proprios, sua cuique iura.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 133)
Haec fratri mecum non convenient neque placent.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 130)
Nisi quicquid est Volo scire, atque hominem convenire si apud forum est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 2125)
Tace, egomet conveniam iam ipsum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION