라틴어 문장 검색

"sed arma, arma prius, famuli!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권153)
"prius haec tamen arma necesse est experiare domi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권176)
- iaculis et voce superba tecta incessentem, magno prius omnia planetu implet et ex muris ceu descensura profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권189)
Iamdudum terris coetuque offensa deorum aversa caeli Pietas in parte sedebat, non habitu, quo nota prius, non ore sereno, sed vittis exuta comam, fraternaque bella, ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater, deflebat, saevumque Iovem Parcasque nocentes vociferans, seseque polis et luce relicta descensuram Erebo et Stygios iam malle penates,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권240)
"urbs optata prius, nunc tecta hostilia Thebae, et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras, sic quoque dulce solum, cernis, quo praedita cultu, qua stipata manu, iuxta tua limina primum Oedipodis magni venio nurus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권122)
sic ait, et frustra periturum missile summo adfixit clipeo, risit vocesque manumque horridus Aegides, ferrataque arbore magnos molitur iactus, nec non prius ore superbo intonat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권370)
rapit huc, rapit impetus illuc, Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta, anne suos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권386)
Nil non acerbum prius quam maturum fuit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 414)
Prius si negaveris, fecisse postea fallere est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 489)
Vis omnibus esse notus? prius effice, ut neminem noveris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 757)
Vitium fuit prius adsentatio, nunc mos est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 761)
Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 1:1)
Plane, si qui probavit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de reatu sectae et auctoris, ideoque ante odium nominis conpetebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de secta.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:1)
Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 3:1)
Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sintdescribere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION