라틴어 문장 검색

ego vero eas defendam semper semperque defendi, nec me ex ea opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut indocti movebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:6)
quodsi animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo, quod est robur, roboris fieri, quomodo ab eo, quod est miles limes, militis limitis, index vindex, iudicis vindicis, et quae supra iam attigi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 244:1)
Turpe iudico in ea ciuitate Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam Popillius.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 7:10)
defendier defendi, id est defendebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4933)
defensum dabit pro 'defendet'. inter praemia 'inter' veteres pro 'ad' ponebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4371)
mihi crede, si pro patris huius hospitiis et gratia vellent omnes huic hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:2)
atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 4:11)
"Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur."
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:9)
nolui, cum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere malui meas fortunas quam suis desperare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:1)
Naevium defendunt, si id est defendere, cupiditati alterius obtemperare quo is facilius quem velit iniquo iudicio opprimere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 2:3)
Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장2)
a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 3:12)
Post quos excellentissimus omnium Cicero, orationis imperiosae fluminibus saepe depresses aliquos iudiciorum eripiens flammis, Non defendi homines sine vituperatione fortasse posse, neglegenter defendi sine scelere non posse firmabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 7:1)
An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se is quos defendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 1:1)
defendit texit, ut hic mihi dum teneras defendo a frigore myrtos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7091)

SEARCH

MENU NAVIGATION