라틴어 문장 검색

inde tanto beneficio et inter mulieris familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 412:1)
admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 480:2)
absolve beneficium tuum, aufer regium nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:3)
esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum discrimen nosse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:3)
tunc Mucius quasi remunerans meritum quando quidem, inquit, est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris a me quod minis nequisti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 136:1)
curatis volneribus alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 159:1)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
si praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum ut appareat exsilio sibi inritatos non fractos animos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 425:3)
contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:1)
Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur videret ne quid res publica detrimenti caperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 44:1)
demerendi beneficio potentem, tam propinquam civitatem numquam parem occasionem daturos deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 198:2)
sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 314:2)
quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud scio an, qui tum animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 660:1)
tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 82:1)
demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi Romani Ardeates credebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 115:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION