라틴어 문장 검색

multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 119:1)
Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:4)
huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 3:2)
Rhodii saniores et Atticorum similiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:4)
non veri simile est quam sit in utroque genere et creber et distinctus Cato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 5:2)
Similis in pictura ratio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장5)
Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis L. Libone tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:3)
Pompei sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:6)
qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic ut simile nihil viderim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:1)
Nam ut paulo ante dixi consultorum alterum disertissimum, disertorum alterum consultissimum fuisse, sic in reliquis rebus ita dissimiles erant inter sese, statuere ut tamen non posses, utrius te malles similiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 2:3)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
Item in iure et ante hos M. Brutus et paulo post eum C. Billienus homo per se magnus prope simili ratione summus evaserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:6)
Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed dicebat parum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:2)
Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus, - neque aliud in eo oratoris simile quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장4)
homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION