라틴어 문장 검색

item quae erunt a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장47)
quae autem ab triginta pedibus ad quadraginta alta erit, ima dividatur in partes septem et dimidiam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장48)
quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장50)
Altitudo eius, si atticurges erit, ita dividatur, ut superior pars tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum plintho relinquatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장3)
dempta plintho reliquum dividatur in partes quattuor, fiatque superior torus quartae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장4)
reliquae tres aequaliter dividantur, et una sit inferior torus, altera pars cum suis quadris scotia, quam Graeci τροχίλον dicunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장5)
reliquumque praeter plinthum, quod erit tertia pars crassitudinis columnae, dividatur in partes septem:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장9)
reliquae quattuor partes dividendae sunt aequaliter, et una pars fiat cum suis astragalis et supercilio superior trochilus, altera pars inferiori trochilo relinquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장11)
tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam, et secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum extremi abaci quadram lineae demittendae, quae cathetoe dicuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장21)
deinde hae lineae dividantur ita, ut quattuor partes et dimidia sub abaco relinquantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장24)
tunc in eo loco, qui locus dividit quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum oculi signeturque ex eo centro rotunda circinatio tam magna in diametro, quam una pars ex octo partibus est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장25)
item si XX ad XXV pedes, dividatur altitudo in partes XII et semissem, et eius una pars epistylium in altitudine fiat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장38)
item si ab XXV pedibus ad XXX, dividatur in partes XII, et eius una pars altitudo fiat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장39)
reliqua pars praeter cymatium dividenda est in partes XII, et earum trium ima fascia est facienda, secunda IIII, summa V. item zophorus supra epistylium quarta parte minus quam epistylium;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장47)
intersectio, quae graece μετόπη dicitur, sic est dividenda, uti denticulus altitudinis suae dimidiam partem habeat in fronte, cavus autem intersectionis huius frontis e tribus duas partes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION