라틴어 문장 검색

quid non malus audeat error?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 334)
consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 371)
fit mixta deinde peccandi natura luto cum simplice flatu, sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore, conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars, quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas et pessum damnata ruens chaos intret opertum, sit res illa Dei, non abnuo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3268)
vitandus tamen error erit, ne traduce carnis transfundi in subolem credatur fons animarum sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3299)
"Filius est hominis, pestem qui pellere carnis et scelerum nexus laxare ac solvere possit:"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3316)
tandem facessat caecitas, quae nosmet in praeceps diu lapsos sinistris gressibus errore traxit devio.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus26)
corpora mutua (nosse nefas) post epulas inoperta vident, lubricus error et erubuit:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum32)
nos nil meremur horum quos creber inplet error, concreta quos malarum vitiat cupido rerum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum26)
hortator ille primus et doctor novae fuit salutis, nam sacrato in flumine veterum piatas lavit errorum notas, sed tincta postquam membra defaecaverat, caelo refulgens influebat Spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium17)
quid prona per scelus ruis?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias25)
at nos, subactos iugiter erroris imperio gravi, dux noster hoste saucio mortis tenebris liberat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae47)
spirat sacrilegis flatibus inscius erroresque suos indocilis fovet, obtestor, iubeas ne citus inpetus arsurum mediis inferat ignibus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권21)
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
monet ut deterrimus error utque superstitio veterum procul absit avorum, nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus emineat magnique inmensa creaverit orbis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권34)
murmure nam magico tenues excire figuras atque sepulcrales scite incantare favillas, vita itidem spoliare alios ars noxia novit, artificem scelerum simplex mirata vetustas supra hominem coluit, simulans per nubila ferri aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권47)

SEARCH

MENU NAVIGATION