라틴어 문장 검색

Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 7:4)
Cogito mecum, quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 2:3)
Multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:5)
Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:6)
M. Antonium, magnum virum et ingenii nobilis, quae alia res perdidit et in externos mores ac vitia non Romana traiecit quam ebrietas nec minor vino Cleopatrae amor?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:1)
Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:7)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
Idem in his, quibus aluntur ingenia, praestemus, ut quaecumque hausimus, non patiantur integra esse, ne aliena sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 6:3)
alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 7:2)
Nondum audeo frugalitatem palam ferre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:2)
Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 1:2)
aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:4)
Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 30:6)
Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 13:2)
A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION