라틴어 문장 검색

itaque cum lassitudo ac volnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta atque inde ad castra Postumi perrectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 651:1)
ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 652:1)
et cum dictator auspiciorum repetendorum causa profectus Romam esset, magister equitum pabulatum egressus ex insidiis circumvenitur signisque aliquot amissis foeda militum caede ac fuga in castra est compulsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 33:2)
atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 60:2)
errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites implevit, maxime territos ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 188:1)
et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 189:1)
ibi quoque plus fugae fuit quam caedis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 192:1)
tum ex antesignanis Romanus miles illac fuga inquit et caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 384:2)
sternit inde ruentes equos virosque improvida fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 397:2)
vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 399:1)
deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans quid ultra moror inquit familiare fatum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 399:3)
devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 402:1)
Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 407:2)
torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 408:2)
equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 482:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION