라틴어 문장 검색

Et cui anima infunditur, vita infunditur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:2)
Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:1)
'impleri nemus' pro 'impletur et relincuntur', infinitum pro indicativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2154)
Sic ille, qui terrarum orbem civili sanguine impleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 95:2)
licet mihi inplere quae praecipis, sed nefas est non inplere quae iusseris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7710)
[nam] cum dicit non se posse inplere quae Iuno praecipiat, nefas tamen putat [non] inplere praecepta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7713)
dicimus enim et inpleor illius rei, ut Cicero squaloris plenus ac pulveris et inpleor illa re, ut Iuvenalis lectica Mathonis plena ipso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2152)
nam 'tenere' est implere, ut ni teneant cursus certum est dare lintea retro, id est impleant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2832)
falsi implevit genitoris amorem non veri, vel pro eo qui fallebatur, ut sit, implevit amorem eius quem decipiebat simulando eum esse patrem suum, et est magis absolutum participium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7163)
ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri, specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae apostolico.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:9)
Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION