라틴어 문장 검색

eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 661:2)
cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 10:1)
primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 102:1)
et cum tributum conferri per non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 143:2)
duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 168:2)
qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset, respondit profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die quo sibi eam mentem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 176:1)
omnia repente mutaverat imperator mutatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 216:1)
inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta et a procursationibus, quae multae temere inter murum ac vallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 222:1)
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 260:1)
videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 305:1)
quae ubi Camillus audivit, non ad similem inquit tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 310:1)
fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia celebrantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 316:1)
patres conscripti, victoria cui nec deus nec homo quisquam invideat victi a vobis et imperatore vestro dedimus nos vobis, rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 317:2)
imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 326:1)
et Caedicius negare se commissurum cur sibi aut deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 494:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION