라틴어 문장 검색

At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:5)
at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:6)
Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:1)
ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:1)
perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:4)
nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:1)
Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:2)
iudicium eiusde Atlio poëta 2 30 Lucretia, Tricipitini filia, Tarquinii Collatini uxor 62 20sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)300)
desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo quem probant iudicatum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:4)
Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic venisse sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa quaedam tuenda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:9)
Exposui fere non philosophorum iudicia sed delirantium somnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:1)
quoius rationis vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula et iudicio volumine accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:5)
Neque nunc reprehendo quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio ne beatos quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:9)
opinionis enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:5)
novum etiam oculorum iudicium habetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION