라틴어 문장 검색

Tu tamen aestima, quantum nos in ipsa pugna certaminis maneat, cuius quasi praelusio atque praecursio has contentiones excitavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 6:1)
Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 2:1)
nam et tremor terrae perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 19:3)
et tamen, quae sunt pretiosiora, aut integra manent aut levissime laesa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 2:2)
haec alia super alia deiecta ipso pondere manent ac sensim quodam velut aggere construuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:4)
Gaudeo quidem esse te tam fortem, ut Mediolani occurrere Tironi possis, sed ut perseveres esse tam fortis, rogo ne tibi contra rationem aetatis tantum laboris iniungas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 1:1)
Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 4:1)
imaginare senatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturum fuisse, nisi obsequeretur principis voluntati, cui non esset fas in ulla re repugnare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:2)
Nam plerisque mutatis ea quoque mutata videntur, quae manent.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 6:5)
Nam timor abit si recedas, manet amor, ac sicut ille in odium hic in reverentiam vertitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:4)
ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 1:2)
Egregie facis - inquiro enim - et persevera, quod iustitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 1:1)
Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:1)
Clausae fenestrae manent;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 1:3)
Perseveremus in ea consuetudine quae isti provinciae est, ut per publicos servos custodiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 20 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION