라틴어 문장 검색

eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 434:1)
neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos si orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quae difficilia essent, promendo admonendoque per totum diem habitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 240:1)
itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 44:1)
praetor is tum erat et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 279:1)
sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est vestra prudentia et aequitate dignius sociis bene meritis quam hostibus vos consulere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 630:3)
his comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque viros, sunt exorta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 485:1)
adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 521:1)
dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 440:2)
victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 155:1)
nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet, factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 390:1)
P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 415:1)
mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 190)
Mirum ni hic me quasi murenam exossare cogitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1161)
mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1412)
hoc cuivis mirari licet, neque tibi istuc mirum * magis videtur quam mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 181)

SEARCH

MENU NAVIGATION