라틴어 문장 검색

Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec expectemus ut rogemur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 1:1)
Desinant itaque infamare nos tam quam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 13:1)
Mors honesta est per illud, quod honestum est, id est virtus et animus extrema contemnens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:5)
"Ab amicis honesta petamus et, amicorum causa, honesta faciamus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 16:11)
clamat Epicurus, is quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 75:3)
Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est ;
(세네카, 행복론, Liber III 27:1)
nec enim solum utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 13:2)
Diuidat a falso uerum, secernat honestum A turpi, uicium fugiens, sectator honesti, Promittat raro, det crebrius, immo petentem Munere preueniat nec sit res empta rogatu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:4)
Sic multa, quae honesta natura videntur esse, temporibus fiunt non honesta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:9)
de honesto aut turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem obire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:6)
omne enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum honesto est ;
(세네카, 행복론, Liber II 77:2)
Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 4:6)
Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli.
(세네카, 행복론, Liber IV 75:1)
Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum, quod etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit, quodque vere dicimus, etiamsi a nullo laudetur, natura esse laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 18:5)
Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION