라틴어 문장 검색

visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque saviabor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 94)
Furi et Aureli, comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabasve molles, seu Sacas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 111)
nam quid feci ego quidve sum locutus, cur me tot male perderes poetis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 142)
vos hinc interea valete, abite illuc unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 148)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
Poetae tenero, meo sodali velim Caecilio, papyre, dicas, Veronam veniat, Novi relinquens Comi moenia Lariumque litus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 351)
nam sanctae Veneri Cupidinique vovit, si sibi restitutus essem desissemque truces vibrare iambos, electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustilanda lignis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 362)
quae tamenetsi uno non est contenta Catullo, rara verecundae furta feremus erae, ne nimium simus stultorum more molesti:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b22)
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1012)
Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua exsecta avido sit data vulturio, effossos oculos voret atro gutture corvus, intestina canes, cetera membra lupi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1081)
Forte recensentes pastas de more capellas tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:2)
et quemadmodum ipse iustissimus bonorum sibi vos instituit in heredes, sic ipsi vos, tanquam proximiores ad illum, mores eius egregios induatis.
(단테 알리기에리, Epistolae 9:5)
4. Redditur, ecce, sermo Calliopeus inferius, quo sententialiter canitur, quanquam transumptive more poetico signetur intentum, amorem huius posse torpescere atque denique interire, nec non huius, quod corruptio unius generatio sit alterius, in anima reformari.
(단테 알리기에리, Epistolae 14:1)
mulier, ceu fuigur descendens, apparuit, nescio quomodo, meis auspitiis undique moribus et forma conformis. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 21:2)
Nec seducat alludens cupiditas, more Sirenum nescio qua dulcedine vigiliam rationis mortificans. 14.
(단테 알리기에리, Epistolae 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION