라틴어 문장 검색

Diremit haec numquam pensabilia damna, quae magno rebus stetere Romanis, nullo splendore lunari nox fulgens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:2)
Hostium enim paucis spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 12:2)
Amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris et civilis disciplinae corrector, pervigil semper et anxius, ne quis propinquitatem praetendens, altius semet efferret, erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, provinciarum aequissimus tutor, quarum singulas ut domum propriam custodibat indemnes, tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta in adaerandis reliquorum debitis non molestus, furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et vehemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 2:2)
Ut sunt in palatiis non nulli alienarum avidi rerum, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione, contradicturis copia servata, donabat ei qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens, ut castigatius agerent inquieti, lucra quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:2)
et ex eo deinceps observatum est, neminem huius modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 4:2)
Et recepti quia nulla erat suspicio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:3)
Sed bucinis optimatum monitu occinentibus, instauratum est proelium, et pari modo res Romana superior stetit, nullo ferme alio telo, vel funditoris amento, in cassum excusso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:1)
namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:3)
Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 15:1)
Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 1:2)
Et hoc per totam Italiam tanto modo augurium habebat, ut nulli civitati portam fecerit :
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 17:1)
Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne positum erat nullus eorum dormiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:5)
Dum haec vidisset, coepit cogitare intra se, et discens eo quod nullus eorum regnaret coepit orare deum, ut illi revelatio fieret, ut scire possit, dum adviveret, quis post occasum eius regnum susciperet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 2:1)
Item ut nullus Romanus arma usque ad cultellum uteretur vetuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 5:3)
sed quantum audivimus, audaces uterque fuerunt, et suorum tempore Langubardi a nulla gens terruerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 35)

SEARCH

MENU NAVIGATION