라틴어 문장 검색

Quid potest ab eo quisquam sperare, quem malum esse docuit?
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, Q9)
In malis sperare bene nisi innocens nemo solet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 253)
Quod timeas citius quam quod speres evenit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 587)
Quod semper est paratum, non semper iuvat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 591)
Duobus enim adventibus eius significans, primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 15:1)
paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:3)
Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et sustinetur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 12:2)
Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 11:2)
Cumque, emensa sollemnitate paschali, recens de lauacro pars maior exercitus arma capere et bellum parare temtaret, Germanus ducem se proelii profitetur, eligit expeditos, circumiecta percurrit, et e regione, qua hostium sperabatur aduentus, uallem circumdatam mediis montibus intuetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.11)
orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque, uel etiam moriendum pro ea, quam praedicabant, ueritate animum habendo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:2)
se ipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papae, hoc ut fieret, placeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:34)
Anno autem sequente uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Aeduinum regno simul et uita priuaturum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:3)
HUIUS igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea, cui praeerat, gente Anglorum institutus, non solum incognita progenitoribus suis regna caelorum sperare didicit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.2)
Illo nolente ac contradicente, inuitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.7)
Sperabam, quia pariter ad uitam aeternam intraremus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION