라틴어 문장 검색

Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 616:1)
huic actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis certaminibus in annum extrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 619:1)
Claudium Appi filium, iam inde a paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 620:3)
consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 625:1)
Consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 626:3)
ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 628:1)
violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:1)
certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 630:1)
non vim suam illis tempus adempturum, sed consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 631:2)
aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 633:1)
dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 634:1)
dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in medio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 635:2)
nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum quod adversus Fabium consulem habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 648:1)
tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 656:1)
contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION