라틴어 문장 검색

Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex Ianique bifrontis imago vestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:4)
Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 11:5)
Ergo iter ad regem polluta pace Latinum indicit primis iuvenum et iubet arma parari, tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:12)
Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, sternitur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:8)
Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, dum paci medium se offert, iustissimus unus qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:10)
Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, iam senior;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:1)
Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:7)
Pallas huic filius una, una omnes iuvenum primi pauperque senatus tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:2)
"Iuvenes, quae causa subegit ignotas temptare vias, quo tenditis?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:5)
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 9:2)
tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis, hic iuvenum chorus, ille senum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:3)
Consurgit senior tunicaque inducitur artus et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:2)
Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu caveae magnis circensibus actis addiderat subitoque novum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:2)
Messapus primas acies, postrema coercent Tyrrhidae iuvenes, medio dux agmine Turnus, [vertitur arma tenens et toto vertice supra est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:2)
ast illos centeni quemque sequuntur purpurei cristis iuvenes auroque corusci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION