라틴어 문장 검색

Haec et talia sunt quae plus urbanitatis minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis aut parum aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cuiusquam dicas, vel in nasum seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 11:1)
Haec enim quanto minoris infortunii sunt, tanto levioris doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 11:2)
unde alieni receptio distendit locum in quem ceciderit, et hinc creantur dolores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 25:2)
Sed videmus, inquies, tormentis affici quibus sectantur ossa, torqueri homines et dolore dentium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:1)
Et cum dentium dolor est, non os dentis in sensu est, sed caro quae continet dentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:5)
qui carni adhaeret iam facit, si secetur, dolorem non suo sed sedis suae corpore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:2)
Sicut capillus, dum superior secatur, nescit dolorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:3)
Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:5)
vox nulla dolori Credita:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:60)
Tunc questus tenuere suos, magnusque per omnes Errabat sine voce dolor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:11)
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:13)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
His se stimulis dolor ipse lacessit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:23)
Ceu morte parentem Natorum orbatum, longum producere funus Ad tumulum iubet ipse dolor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:46)
quum, turbato iam prodita vultu, Ira ducis tandem testata est voce dolorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION