라틴어 문장 검색

equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 212:1)
Sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 228:1)
Sed transitio sociorum fuga ut tutior mora videretur fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 235:1)
ita Laelius in id modo fide ab rege accepta, tutum fore, ad Scipionem redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 263:1)
clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 289:1)
nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis animos faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 330:1)
magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 331:1)
ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 332:1)
omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter non tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel iustae irae vel non desperandae clementiae sese committerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 382:1)
inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 384:2)
tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 496:1)
Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 501:1)
et petentibus Saguntinis ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 586:1)
expositos milites per tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 624:2)
has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste violati testes, Syphax et Masinissa reges, quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 673:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION