라틴어 문장 검색

furto, rapina, [0618D] praeda et injusta contentione sub judicio mortis interdicta, ne imperatoris Constantinopolitani terram aliqua injuria exercitus, sicut paulo ante Longobardi, suscitarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 50:3)
Post tres deinde dies ex praecepto imperatoris comes et totus exercitus brachium [0619A] maris trajecit, et ad columnam marmoream, quae in summitate arietem obtinet deauratum, non longe a brachio maris tentoriis fixis, per quatuordecim dies, qui sunt circa natalem B. Joannis Baptistae, illic moram fecit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:2)
- Quomodo comes et exercitus ejus Constantinopolim relinquentes, ad Stanconam, civitatem Turcorum, pervenerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 53:3)
ac sagittis crudeliter assilientes, per triduum exercitum, ante et retro positis insidiis, bello gravissimo et acerbis plagis fatigabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:2)
- Christiani Turcis resistentes, et Stanconam frustra oppugnantes, Reclei urbem applicuerunt, ubi siti aestuantes ad trecentos perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 57:2)
Ubi triduo siti adeo intolerabili oppressus elanguit exercitus, ut supra trecentos exstincti morte gravissima illic periclitarentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:6)
Turci autem post paululum temporis comperientes exercitum jam sitis gravi passione defectum, et parum posse resistere, extemplo eos insecuti, sagittis aggressi sunt per diem integram praelium grave hinc et hinc committentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:1)
Robertus vero, frater ejusdem comitis, et Willhelmus de civitate Nonanta, qui signifer erat exercitus, et primus terga vertit, una cum omnibus equitibus a Turcorum armis elapsus, ad praedictam civitatem Germanicoplam fugam facientes pervenerunt, miseros pedites inter manus ferocium hostium relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:5)
Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:6)
Ubi, sicut facile fit ab indomito et incorrigibili populo, discordia exorta, et duce Bulgarorum, Guzh nomine, variis injuriis molestato, ad urbem Adrianopolim, inexpugnatus in virtute suorum, descendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 68:2)
- Willhelmus et Welfo cum ducibus Turcorum ante urbem Reclei praeliantur et Christiani fugam ineunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 75:3)
Videntes itaque Willhelmus et Welfo, et sui consodales has Turcorum nequitias et dolos, urbes, quae de eorum erant potestate, scilicet Phiniminum et Salamiam, assilientes plurimo conatu stragis diruerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:1)
[0623B] Episcopus vero de Arvernis et universi comitatus illius, videntes Christi exercitum sic fuga dilapsum et ab impiis carnificibus attritum, ad radices montis ubi fluvius Reclei oritur, et ipsi fugam inierunt, equos et omnia relinquentes, et tamen pauci evadentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:1)
Comes autem cum solo armigero per montana et ignotas vias arma inimicorum fugiens, ad urbem nomine Longinach, juxta Tursolt, quam Bernardus cognomine Extraneus regebat, tandem pervenit, benigne ab eo susceptus, omnibus sibi vitae necessariis administratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 80:1)
- Quomodo principes bello dispersi, collecto exercitu Antiochiae convenerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION