라틴어 문장 검색

ab universis id non oboedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 81:2)
tum si ita faxitis, Romani, vestrae res meliores facilioresque erunt, magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet, victoriaque duelli populi Romani erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 127:1)
dum haec Romae atque in Italia geruntur, nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris , non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum, quae deficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 132:1)
pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 137:1)
veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 145:1)
quam varia victoria priore Punico bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 159:1)
numquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 159:2)
sed sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 211:1)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, error vires ademisse ad vincendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 238:1)
praeda quoque haud minor Gallis quam victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 314:1)
quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum et omitti tuto et differri posse, ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 319:1)
nihilo segnius in Hispania bellum erat, sed ad diem magis prosperum Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 327:2)
quae posteaquam litteris Scipionum Romae volgata sunt, non tam victoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 381:1)
multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit, nec ulla magis vis obsessos quam fames expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 384:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION