라틴어 문장 검색

caesum in acie, quod roboris fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:2)
pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 560:1)
eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa turbavit ordines et haud dubie impulit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 568:2)
quod ubi sensit dictator, ab laevone cornu victoria incipiet inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 569:1)
is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:1)
cum Samnitibus acie dimicatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 584:1)
mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 598:2)
plus capitur hominum quam caeditur, atque una vox ponere arma iubentium per totam fertur aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 599:1)
neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 621:3)
raptim conlatae sarcinae in medium, et prout tempus patiebatur instructa acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 625:1)
qua impetum dederat perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 628:1)
eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de iugis quae ceperant funduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 633:3)
ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert, et, cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium improviso invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 650:1)
alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 667:1)
palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt, et ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 670:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION