라틴어 문장 검색

Ipse valeo, si valere est suspensum et anxium vivere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 3:1)
Idem C. Calvisium, contubernalem meum amicum tuum, arta propinquitate complectitur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 1:2)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
Nunc vero - sed nihil volo de amico meo arrogantius dicere;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 9:1)
'Multos quidem amicos tibi ut longiore vita paravi, praecipuos tamen Secundum et Cornutum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 9:3)
Vivit cum Spurinna, vivit cum Antonino, quorum alteri affinis, utrique contubernalis est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:4)
Quam curam tibi potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime obsequeris, deinde quia tibi studiorum summa reverentia, summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam omnesque, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam veneraris et diligis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 2:1)
Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)
Atque haec ita disputo quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 11:1)
Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis spoponderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 1:1)
ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:2)
paravit amicos, quos paraverat coluit, me certe, ut primum sibi iudicare permisit, ad amorem imitationemque delegit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 5:2)
Doleo enim et illum immatura morte indignissime raptum, et hunc optimi fratris adiumento destitutum solisque amicis relictum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 7:1)
Ea est auctoritas tua, ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:3)
..'. Ad hoc Iavolenus Priscus - aderat enim ut Paulo amicissimus -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION