라틴어 문장 검색

avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam, elicuit comiter sciscitando ut fateretur esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 359:2)
contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa vim frangat intercedendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 386:1)
quippe ex illa die in plebem ventura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 395:1)
iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 417:1)
pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem, et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 45:1)
alioquin mitis victoria fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 191:2)
civili quippe standum exercitu esse, quando socialis coetus desereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 256:2)
quippe si lux exspectetur, quae spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut videtis, collem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 398:1)
itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet et aetate et usu doctus, quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque vellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura - divisa enim erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 439:1)
est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 42:1)
alioqui acceptam dis hostiam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 121:3)
quippe minime paenitere se virium suarum, si bellum placeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 324:2)
Samnitibus exclusis ab urbe, ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior, postquam periculo evaserunt, visa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 374:1)
quippe propemodum perventum ad se esse, iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes aut domini habendi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 381:1)
quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION