라틴어 문장 검색

Verbi gratia, saepe talia nos facere proponimus, quae decepti nos posse implere confidimus, et nonnunquam nitimur vel desideramus ut ea fiant, quae non minus fierent absque nostro proposito.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:14)
ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt, et quod bonum, faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 359:2)
Tu autem, si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem et verum deum tecum colentem sed etiam continentem, qui procul dubio propositi vestri non inmemor, etsi te ad coniugalia cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 10:6)
Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:1)
Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 4:1)
etenim, si cui propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, [sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet] huic in eius modi similitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 28:5)
Qua vero ratione tales numeros invenire possimus, si quis nobis eosdem proponat et imperet agnoscere, utrum aliqua mensura commensurabiles sint, an certe sola unitas utrosque metiatur, repperiendi ars talis est. Datis enim duobus numeris inaequalibus, auferre de maiore minorem oportebit, et qui relictus fuerit, si maior est, auferre ex eo rursus minorem, si vero minor fuerit, eum ex reliquo maiore detrahere atque hoc eo usque faciendum, quoad unitas ultima vicem retractionis inpediat, aut aliquis numerus, inpar necessario, si utrique numeri inpares proponantur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION