라틴어 문장 검색

ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 196:1)
L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit et de manubiis duos fornices in foro boario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata inposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 331:1)
ad ea recipienda in antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 496:2)
infesta, mihi credite, signa ab Syracusis illata sunt huic urbi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 38:1)
stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 145:1)
sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 168:3)
si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 354:2)
cum signa portis prope inferri cernerent, neminem se movisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 405:2)
tandem gradum acrius intulere Romani, cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 10:1)
inferre vexillarios iussit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 51:1)
consulis opera et militum aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata fortuna fuerit, elapsum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 63:1)
proximo deinde vico inferunt ignem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 118:1)
Tiberis infestiore quam priore anno impetu illatus urbi duos pontes, aedificia multa, maxime circa Flumentanam portam, evertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 235:3)
neque enim eum inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 542:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION