라틴어 문장 검색

rex, cum iam sex civitatis lectos habuisset nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit ad eos, qui supra bybliothecam fuerunt, et quaesiit, si quem novissent ad id expeditum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말11)
Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장21)
insequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum inveniatur et qua ratione ducatur quibusque rebus, si erit salubris et idonea, probetur, explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장9)
igitur divina mens, quae proprie necessaria essent gentibus, non constituit difficilia et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum ceteraque, quae neque corpus nec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effudit ad manum parata per omnem mundum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말9)
eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장84)
Quemadmodum vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus habent minora a centro ad capita intervalla, premunt duriter colla, qua autem longiora habent ab eodem centro spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장26)
De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장1)
quantum tamen mihi videtur, qui patribus his iungi non recusaverim, quorum studio voto timori laudabile aliquid in filiis, licet difficile persuadeatur, difficilius sufficit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 5:2)
quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis et exercendis per opera corporibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:5)
Sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장51)
id autem sit magnum et difficile ceteris, sic ut est difficillimum :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:5)
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, difficile est tristi fingere mente iocum, nec bene mendaci risus componitur ore, nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 620)
rem difficilem, di immortales, atque omnium difficillimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 2:2)
XVII, 9) dixerit nihil difficilius quam hominis interiora comprehendere, quanto magis difficile viri justi mentem cognoscere?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:3)
Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION