라틴어 문장 검색

Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 5:2)
Di modo in posterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco servent!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 46:5)
Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:1)
Sed prius quam sententiae dicerentur, Nigrinus tribunus plebis recitavit libellum disertum et gravem, quo questus est venire advocationes, venire etiam praevaricationes, in lites coiri, et gloriae loco poni ex spoliis civium magnos et statos reditus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 6:3)
Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
quae nunc mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod amborum gloriae satis magnum est, agnoscere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:3)
Quo magis huic, omissa gloria patris in qua magnum ornamentum gratia infirma, ipsi enitendum ipsi elaborandum est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 4:2)
Nam studia, quibus plurimum praestat, ad voluptatem tantum et gloriam exercet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 6:1)
Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 3:2)
nam video morti eius si celebretur a te immortalem gloriam esse propositam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 1:3)
nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:4)
superiorem quia nisi laudandus ille non potes ipse laudari, inferiorem aut parem quia pertinet ad tuam gloriam quam maximum videri, quem praecedis vel exaequas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 4:4)
Bruttiano iustissimum integritatis testimonium redditum, quem quidem etiam constantiae gloria secuta est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 5:4)
Aequum est enim agere non numquam gloriae et famae, id est suam causam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 3:2)
sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION