라틴어 문장 검색

Malam rem cum velis, honestatem improbes.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 361)
Christianum hominem omnium scelerum reum, deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas quem non poteris absolvere nisi negaverit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:1)
Hoc forsitan inprobamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:5)
Ita omnia quae supersunt improbata, probata sunt nobis, quia cum illis quae probata sunt tunc futuris praedicabantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:24)
Sed et vulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem Iudaei iudicaverunt, quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 2:1)
Duobus enim adventibus eius significans, primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 15:1)
Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:1)
Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis quos alibi deos non dicitis;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:1)
Aeque producatur aliquis ex his qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt,qui ructando curantur, qui anhelando praefantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:5)
Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 2:1)
Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur), certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:1)
Maior est qui revocatur, ne se deum existimet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:13)
Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur qui Romani vocabantur, cur nos, qui hostes existimamur, Romani negamur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 1:1)
Sed eo fortasse minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia exclamat, vel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes vos fere dirimit fraternitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 9:2)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION