라틴어 문장 검색

qui ubi qua cuique proximum fuit decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 55:1)
magnae fuga inde primum coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 71:1)
pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque exstare possunt sese immergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 72:1)
fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit, quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 72:2)
decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 81:2)
et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum caesum, superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 88:1)
ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 157:2)
deinde ut humana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse cum maiore tumultu concitant se in fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 203:1)
itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 227:2)
simul et per aversa castra equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 291:1)
sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 352:1)
magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam Fabiana se acies repente velut caelo demissa ad auxilium ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 356:1)
itaque, priusquam ad coniectum teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 357:1)
itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes, ab locorum gnaris ignari, circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 380:1)
adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 391:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION