라틴어 문장 검색

nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati το` ἥμερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 243:3)
dicit se iuste fecisse:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:4)
quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 308:6)
Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 155:3)
alius enim alio moveri solet, et qui factum putavit, iustum credere potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 264:2)
qui tanquam iusto non movebitur, factum fortasse non credet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 264:3)
intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 122:1)
illud his adiicere ridiculum putarem, nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut eos, qui rem iustam faciunt, iuste facere (quod certe non eget probatione), quod compascuum est, compascere licere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 178:4)
ex pari, quae poena adversus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:4)
itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 326:1)
Quare et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 345:1)
silent enim leges inter arma nec se expectari iubent, cum ei, qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 366:3)
nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 378:1)
necessarios tamen adfectus fatebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et commune profutura non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:5)
non enim videtur iusta dicere, alioqui videretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 91:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION