라틴어 문장 검색

"Sic, sic iuvat ire sub umbras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:2)
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:7)
iuvat usque morari, et conferre gradum, et veniendi discere causas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 19:7)
signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:13)
Armati terram exercent, semperque recentis convectare iuvat praedas et vivere rapto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 35:3)
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:3)
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, et lux cum primum terris se crastina reddet, auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:11)
cum tamen omnis ferre iuvat subter densa testudine casus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:7)
canitiem galea premimus, semperque recentis comportare iuvat praedas et vivere rapto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:10)
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:11)
Ductori Turno diversa in parte furenti turbantique viros perfertur nuntius, hostem fervere caede nova et portas praebere patentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:1)
Si sine pace tua atque invito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuveris auxilio;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:13)
Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:28)
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:13)
Audentis Fortuna iuvat," haec ait et secum versat, quos ducere contra vel quibus obsessos possit concredere muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION