라틴어 문장 검색

simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque duo et accensus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 699:2)
L. Hostilius et scribae et accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 700:1)
et quid privatim M. Aemilius mandaverit meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci, et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 47:1)
quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 147:1)
triumviris capitalibus mandatum est ut vigilias disponerent per urbem servarentque ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caveretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 151:1)
senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 179:1)
vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 179:3)
de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 393:1)
Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis adversae principes interficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 398:1)
in praesentia dat ei mandata ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:1)
digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 286:1)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
et erat familiaris usus, quod scribam quaestor Q. Petilius in decuriam legerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 348:1)
scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 350:1)
id scriba non accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 351:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION