라틴어 문장 검색

Esse aliquos manes et subterranea regna Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, atque una transire vadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II82)
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saevae urbis et Augusto recitantes mense poetas?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III3)
mullum sex milibus emit, aequantem sane paribus sestertia libris, ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur, consilium laudo artificis, si munere tanto praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV8)
nescit tot milibus emptus pauperibus miscere puer;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V32)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
adde et bascaudas et mille escaria, multum caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII14)
Laudo meum civem, nec comparo testamento mille rates;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII34)
cum septimus annus transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoveas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV3)
tu propter mille talenta et centum villas temerarius, aspice portus et plenum magnis trabibus mare:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV95)
et sane quo tot rixantis milia turbae, si vivunt omnes?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV22)
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt curabilis ut sit vindicta et gravior quam iniuria, dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli, cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI6)
Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:4)
Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio superbe
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 17:1)
sed magnitudine cladis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION