라틴어 문장 검색

ad deos pertineat an ad homines, publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 236:3)
duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 262:2)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)
maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 23:1)
alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:2)
Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 77:3)
huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 178:2)
nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent, , necessarios maxime atque receptos exsequemur, haec modo his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios verbis propriis alios tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 221:1)
cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 2:1)
sed ea non pertinet ad praesens meum propositum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:4)
vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:1)
nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:3)
eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 37:2)
res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera, ut hoc solum supersit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 117:1)
quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 185:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION