라틴어 문장 검색

sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 365:6)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 103:3)
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de oratore adsignando, iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 163:4)
defenditur enim aliquatenus aetate, dignitate, auctoritate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 29:1)
summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 31:4)
at in iisdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus creditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 33:2)
verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 75:2)
libertinis detrahenda est auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 89:3)
contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, aliqua renuentes non auctoritas modo verbis, sed etiam fides desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 214:2)
in senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:3)
somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 302:3)
sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda, ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 331:3)
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus adstant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION