라틴어 문장 검색

Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장13)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장24)
Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proximis decem Italia decederent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장2)
Ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici immemorem esse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장53)
Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiua, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae aduersus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장1)
Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장2)
Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장4)
Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장10)
ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissimae parti corporis;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장76)
Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:2)
deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 4:6)
Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:1)
Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION