라틴어 문장 검색

Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in adversum collem ex superiore loco se pugnaturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 385:1)
nunc quae mente agitem audite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 391:1)
haec agitata occultis coniurationibus necdum volgata in omnes consilia invenit novus consul C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem relicto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 438:1)
agitatum etiam in consilio est ut, si quando unquam severo ullum imperio bellum administratum esset, utique disciplina militaris ad priscos redigeretur mores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 75:1)
qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem adversarii fecissent, triarios suos excitaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 138:1)
et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 358:2)
magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 461:1)
subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 58:1)
consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 60:1)
immo etiam eo plus periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se, Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine viveret morereturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 272:1)
nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 412:2)
igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non volneraverant turbarent neque subire erat facile ad propiorem pugnam neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent - stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 503:1)
tum de persequendo hoste agitari coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:3)
dein, postquam detractare hostem sensere pugnam, ad vallum subeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 523:2)
eo invectam classem subire flumine adverso iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION