라틴어 문장 검색

ut vero aliquis libenter educationis taedium laboremque suscipiat, non praemiis modo verum etiam exquisitis adhortationibus impetrandum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 11:1)
Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 7:1)
Quid enim miserius quam exsectum et exemptum honoribus senatoriis, labore et molestia non carcere?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 3:1)
veremur enim ne forte non has indignitates reliquisse, sed laborem fugisse videamur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 14:2)
Interim mille laboribus conteror, quorum mihi et solacium et exemplum est idem Spurinna;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 11:2)
nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magistratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 12:1)
Haec inter medios labores urbisque fremitum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:1)
rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:2)
Possum iam perscribere tibi quantum in publica provinciae Baeticae causa laboris exhauserim.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 1:1)
Et circa Classicum quidem brevis et expeditus labor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 11:4)
Eodem senatus consulto industria fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est, dignum solumque par pretium tanti laboris.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 22:1)
Mitto, qua patientia corporis hiemes iuxta et aestates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut nihil in cibo in potu voluptatibus tribuat, ut oculos animumque contineat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 6:2)
Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 12:1)
Quod tantorum virorum scriptis contigisse non miror, cum orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc assensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamvis intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi certamen accenderet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 2:1)
Ad hoc verebar ne me corporis vires iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam iungere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION