라틴어 문장 검색

Itaque nec praeparata in Oceanum fuga nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusium, promere:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 9:1)
Caesi sunt in utrisque fluminibus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PANNONICUM 1:4)
cui simul infula virgineos circum data comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros aspectuque suo lacrimas effundere civis, muta metu terram genibus summissa petebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:4)
permanat calor argentum penetraleque frigus, quando utrumque manu retinentes pocula rite sensimus infuso lympharum rore superne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:7)
Principio quoniam duplex natura duarum dissimilis rerum longe constare repertast, corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, esse utramque sibi per se puramque necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:10)
aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:26)
quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:10)
quare in utraque mihi pariter ratione videtur errare atque illi, supra quos diximus ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 20:4)
item quod inane repertumst seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, pervideamus utrum finitum funditus omne constet an immensum pateat vasteque profundum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:2)
quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne cogit ut exempta concedas fine patere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:11)
Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam dissimili dentata modo conpungere sensus corporis, indicio nobis est tactus uterque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:11)
quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, et res progigni et genitas procrescere posse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:12)
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum atque animam verbi causa cum dicere pergam, mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:2)
Et quoniam toto sentimus corpore inesse vitalem sensum et totum esse animale videmus, si subito medium celeri praeciderit ictu vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, dispertita procul dubio quoque vis animai et discissa simul cum corpore dissicietur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:6)
quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti serpentis cauda, procero corpore, utrumque sit libitum in multas partis discidere ferro, omnia iam sorsum cernes ancisa recenti volnere tortari et terram conspargere tabo, ipsam seque retro partem petere ore priorem, volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION