라틴어 문장 검색

quae praepositionibus in contrarium mutantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 225:3)
non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 234:3)
quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 261:3)
quae veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 296:2)
tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 315:3)
nec vero litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quae cum quaque optime . plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 348:1)
melior fiet praecedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes leave innocentiae praesidium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 367:1)
mutandus est casus, si durius is, quo coeperamus, feratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 374:2)
figura laboranti compositioni variata saepe succurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 374:4)
genus ostentationi comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 29:2)
nam is et adiuvare debet, quae in quoque eorum invenit bona, et, quantum fieri potest, adiicere quae desunt et emendare quaedam et mutare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 153:2)
omnia mutare, aliter dicere quam occurrit velint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 173:3)
ille cui dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 181:2)
ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:3)
huius autem operis est adiicere, detrahere, mutare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION