라틴어 문장 검색

Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur, quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:1)
illam meminitque refertque, illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus, optat et exanimis manibus tumuletur amicis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:7)
Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:8)
Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:9)
Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem auster et ingenti iactatam flamine solvit, oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen, implerunt fluctus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 73:9)
(et quaerit, vestigia siqua supersint) "Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:17)
Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, et sine me me pontus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:21)
Fluctibus actum fit propius corpus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:7)
ventos custodit et arcet Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:7)
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi invia fecissent venti Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:3)
Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt ventos a tergo mille carinae multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 5:6)
quo si Telamonius isset, orba suis essent etiamnum lintea ventis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 18:7)
Iamque viam suadet boreas, flatuque secundo carbasa mota sonant, iubet uti navita ventis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 39:1)
Litore Threicio classem religarat Atrides, dum mare pacatum, dum ventus amicior esset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 41:1)
de tantis opibus praedam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per aequora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram linquit et utilibus ventis aestuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION