라틴어 문장 검색

aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam magna vocitata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:11)
versus enim veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis esse adhibendos putaverunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:2)
maxime autem a Graecia vetere celebrata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:6)
Itaque illi veteres, sicut hodie etiam non nullos videmus, cum circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent, nam id quidem nuper vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non nulli singula etiam verba dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:4)
vterque vero ad augendum habeat exemplorum aut recentium, quo notiora sint, aut veterum, quo plus auctoritatis habeant, copiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 2:1)
Spectant etiam ad causam facti motus animorum, si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si in- sipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi vel in longinquum tempus differendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:4)
Dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque plenae vetus esse inventum, et eam a Thalete Milesio primum esse tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo, ut ferebat, Platonis, eandem illam astris stellisque, quae caelo inhaererent, esse descriptam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:2)
Si enim et prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:18)
Sapienter igitur illi veteres iusto quidem rege cum est populus orbatus, 'pectora diu tenet desiderium', sicut ait Ennius, 'post optimi regis obitum';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:9)
Atque haec quidem, ut supra dixi, veteris sunt Graeciae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:1)
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:2)
Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:4)
num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:7)
veteribus displicuisse Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 25:3)
Itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes viros adhibebat, et veterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION