라틴어 문장 검색

altero die, deincepsque ceteris, lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse, alias proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:6)
Si id majus est, et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est, paulumque supra basim incidendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 7:3)
quae a tempore incipiens, per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 4:3)
Alter processus, infra latior, vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse jugali subit, et super id temporum illigatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 8:2)
Alter brevior et rotundior, et in eo sinu, qui juxta foramina auris est, cardinis modo fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 8:3)
siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:2)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
cubitus rotundus in extremo, parte altera paulum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:5)
Sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se connectuntur, quum invicem superior alterius angulus alterius planities sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:5)
Tum ex altera parte recta quinque ossa, ad digitos tendentia, palmam explent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:2)
adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 25:6)
Verum alterum os ab exteriore parte surae positum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 26:1)
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 26:4)
Sin autem nigrities, ad alteram quoque partem ossis transiit, oportet excidi.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 5:1)
Atque idem quoque in carie, ad alteram partem ossis penetrante fieri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION