라틴어 문장 검색

potio sine uino aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:5)
bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes mouendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 6:3)
Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde inuoluenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:3)
fouere aqua, in qua sulpur decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:2)
Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina iactum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:3)
Bibenda aqua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 9:3)
Vtendum maxime sorbitione est, et aqua calida.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 12:2)
Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 12:3)
si non potest, aquam bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:4)
Si postero die dolor remanet, aluum ducere, sternumenta euocare, nihil adsumere nisi aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:5)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:1)
At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:1)
cibum permodicum cum aqua sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:9)
ubi leuatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:10)
si discussus ex toto dolor est, etiam ad uinum reuerti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION