라틴어 문장 검색

caedes passim fugaque per campos facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 233:1)
inde Ilium processit, castrisque in campo qui est subiectus moenibus positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 415:1)
consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 426:1)
quinto die Romani processere in medium campi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 433:2)
tertio signa in medium campi prolata et instrui acies coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 440:3)
ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 476:1)
equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque adepti sunt, caedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 494:1)
sive ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 38:1)
urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 42:1)
Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 45:1)
tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus Pyrrheum quod vocant admovit, unum e regione Aesculapii, unum adversus arcem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 53:1)
aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 182:1)
Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 345:4)
postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 510:2)
M. Aemilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION