라틴어 문장 검색

an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, mente vix constes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 39:3)
igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:2)
Sed poëtas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio versari ipsum videmus Iovem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:1)
qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:2)
aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:3)
Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnent, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 43:1)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:2)
Cum autem artes Manuales in corporibus movendis praecipue versentur, fit ut Geometria ad magnitudinem, Mechanica ad motum vulgo reseratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:18)
Omnis enim Philosophiae difficultas in eo versari videtur, ut a Phaenomenis motuum investigemus vires Naturae, deinde ab his viribus demonstremus phaenomena reliqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:26)
vel vis gravitans major in Vallibus, minor in cacuminibus praealtorum montium (ut experimento pendulorum constat) atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 21:2)
Ut si Terrae pars illa ubi Navis versatur moveatur vere in Orientem, cum Velocitate partium 10010, et velis ventoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:9)
& sic quantitas omnis constabit ex indivisibilibus, contra quam Euclides de incommensurabilibus, in libro decimo Elementorum, demonstravit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 60:2)
& propterea centrum S in concursu rectarum TD, VE versatur. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 41:7)
Constat utrumq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION